monumenta.ch > Plinius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 11
{II} nam si, cum defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma depereunt, adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubilum fuit austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias quidem pluvere inimicissimum viti et oleae, quoniam tum coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decretorium, hic articulus austrinus nubili spurci, quod diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis diebus, sed celerius.