monumenta.ch > Plinius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 28
{IV} visulla grandi magis quam denso uvarum partu, inpatiens variantis caeli, sed contra tenorem unum algoris aestusve constans. quae minor est ex eo genere, melior. in eligendo solo morosa, pingui putrescit, gracili omnino non provenit; mediam temperiem delicate quaerit, ob hoc Sabinis collibus familiaris. uva eius indecora visu, sapore iucunda. nisi matura protinus rapitur, etiam non putrescens cadit. contra grandines eam tuetur foliorum amplitudo atque duritia.