monumenta.ch > Plinius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 2
{I} illud satis mirari non queo, interisse quarundam memoriam atque etiam nominum quae auctores prodidere notitiam. quis enim non communicato orbe terrarum maiestate Romani imperii profecisse vitam putet commercio rerum ac societate festae pacis omniaque, etiam quae ante occulta fuerant, in promiscuo usu facta?