monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 155, 4
Si pacis reformatores esse non possumus, Deum saltem rogabimus quae ad pacem sunt. Vices agemus episcopi, vivis condolebimus, et commoriemur mortuis, et mutuo compassionis participio pressuram publicam, et commune discrimen proprium faciemus. Utinam nostro sanguine posset haec strages redimi et compensari morte nostra cum generali dispendio; soli enim pateremur, quod passuri sunt universi.