monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 54, 3
Nam cum praefata Adelitia iam aetatem habeat, et ad annos discretionis evaserit, non est, sicut mihi videtur, ad religionis propositum violenter urgenda, maxime cum Scriptura testetur Deo grata non esse coacta servitia. Sed et canonum clamat auctoritas, quia monachum, sive monacham facit propria professio, vel paterna devotio . Propriae vero professionis vinculo non ligatur , quia huic professioni, quantum potest, renititur et reclamat. Nec astringit ipsam paterna devotio , quia non est in laribus patris, sed quasi emancipata per patris mortem, et in alienam potestatem non recidens liberam animi sui adepta est facultatem. Utriusque iuris beneficio matrimonia libera sunt: ideoque si matrimonium carnale gaudet libertate indulta, spirituale matrimonium privilegiatum est pleniore gratia libertatis; nam ubi spiritus, ibi libertas . Si neptem vestram filio Altissimi desponsare disponitis, scitis quod sponsus sibi exhiberi desiderat mentem sanctam, spontaneam, non coactam. Nam in Genesi legitis de desponsatione Rebeccae, quia eius voluntas diligenter inquiri praecipitur. Sed et Iosue in optione populi Israel ponit, servire diis Mesopotamiae, aut diis Amorrhaeorum, aut Domino Deo; insinuans servitium non esse meritorium apud Deum, quod praeter liberam arbitrii benevolentiam est extortum.