monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 54, 2
Lamentabiliter conqueritur, et causatur Adelitia neptis vestra, quod eam in monasterium detrudere, et claustrali vultis invitam et renitentem custodiae mancipare. Cogitabat equidem coniugales amplexus, fructumque posteritatis de carnis operibus exspectabat; nunc autem compellitur, sicut dicit, abiurare matris officium, et a primo limine salutatis deliciis vitae et desiderabilibus huius mundi, se deplorat incurrere perpetuae sterilitatis opprobrium. Sane miror plurimum de prudentia et modestia vestra.