monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 53, 5
Cum enim gratiam sacrae unctionis nunquam acceperint, celebrant ordines, ecclesias dedicant, altaria consecrant, benedicunt abbates, et sic victum et vestitum misere mendicantes, sacramenta nostrae redemptionis miserabilem et lacrymabilem convertunt in quaestum. Quoniam igitur ex talium administratione in Ecclesia Anglicana multiplex occasio scandali iam emersit , eosque quorum ordinatio dubia est, sacri canones non admittunt , universitati vestrae mandamus atque praecipimus, quatenus per vestras dioeceses generaliter prohibere curetis, ne tales ministrare permittantur episcopalia, qui barbarae nationis sunt, atque ordinationis incertae . Sicut enim non intelligitur praecessisse dedicatio vel baptismus, ubi de talibus dubitatur ; ita nec eos reputamus episcopos, quorum consecratio ignoratur. Praeterea, quoniam in his partibus publica falsariorum pestis obrepsit, qui bullis adulterinis, et litteris calumnias innocentibus movent, et statum iuste possidentium subvertere moliuntur, providentiae vestrae districte praecipimus, quatenus solemniter denuntiari faciatis excommunicatos singulis festivis diebus eos, qui domini papae bullam, vel nostra et vestra sigilla falsare praesumunt , eisque consentientes, ut quos a sua malignitate non cohibet propriae iudicium conscientiae, saltem frequens denuntiationis iteratio valeat deterrere. Bene valeatis in Christo.