monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 45, 12
In cella Christi vinum cum acinis , oleum cum amurca. Non est nostrum aliquem iudicare : novit enim Dominus, qui sunt eius . Consulo igitur, frater, et exhortor in Christo, ut cessemus a verbis etiam ad rem non pertinentibus: cumque futuri sint primi novissimi, et novissimi primi , credo, quod vos praecedet ad vitam, quem novissimum reputatis.