monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 45, 11
Cum accepero, inquit, tempus, ego iustitias iudicabo . Tunc boni discernentur a malis . Deus enim deorum Dominus loquetur, et vocabit terram : habensque ventilabrum in manu sua . Interim autem cum Hierosolymitis habitat Iebusaeus . Interim in horto patrisfamilias simul sunt saliunca et abies, urtica et myrtus . In grege Iacob animalia alba et nigra, agni et hoedi . In reti Petri pisces boni et mali . In arca Noe animalia munda et immunda . In agro Domini lilia inter spinas , et zizania inter spicas . In arca Domini granum cum palea.