monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 45, 10
Nolite ergo hominem criminose arguere, nolite iudicare servum Domini: suo enim domino stat aut cadit. Eius est iudicium, qui scrutatur corda et renes , qui scrutatur Ierusalem in lucernis , cui cogitatio hominis confitetur . Pro minimo mihi est, dicit Apostolus, ut ab homine iudicer, aut ab humano die . Cui concordat, quod per Isaiam dicit Dominus: Nolite, inquit, timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis . Ei soli relinquatur iudicium, cui omne iudicium dedit Pater . Ipse licet nunc multa sustineat patienter, iudicaturus est tamen tempore suo.