monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 45, 7
Ecclesiam Dei persecutus sum, dicit Apostolus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci . Credo, quod si sanguis Abel clamat de terra ultionem , sanguis mitissimi martyris clamat remissionem peccatorum, in his maxime poenitentiam qui agunt humilem et devotam. Scio autem, quantum exterioribus signis perpendere potest humana fragilitas, quod si praefatus electus aliquid attentaverit in contumeliam martyris, illud expiavit asperitate cilicii, largioribus eleemosynis, lacrymis profusioribus, et austerioribus disciplinis.