monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 45, 2
Scio, quia martyrem dilexit ex corde, et inter desiderabilia huius mundi fuit in votis eius quandoque praecipuum familiaritati et obsequio martyris adhaerere. Beatus siquidem martyr suspenderat patrem suum episcopum Sarisberiensem . Nec mirum eo tempore videbatur, si filius afflicto patri compatiens, quandoque durius, aut minus consulte de sancto martyre loquebatur. Nam et nos insensati vitam ipsius putabamus insaniam, et finem illius sine honore: sed computatus est inter filios Dei et sors illius inter electos . Quidquid faciebat, charitatis obtentu et zelo iustitiae, in crimen odii et invidiae vertebatur. Sed e contra, quidquid machinabatur ad eius infamiam humana malitia, eidem convertebat Dominus ad coronam.