monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 30, 2
Cum humanae conditionis status motu multiplici varietur, nihil in temporalibus invenio, praeter unum, quod vitae coelestis imaginem repraesentet. Sola dilectio est, quam non alterat casualis eventus, quam separatio corporalis non dividit, quam temporis longitudo non abolet, quae defectui non succumbit.