monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 24, 9
Charitas ergo Dei, quae diffusa est in corde illius usque ad proximum se extendat, sicut decet sanctum. Unde, si Saresberiensis archidiaconus perseverat in ea satisfactione et obedientia, quam promittit, aperienda sunt ei viscera charitatis. Ego autem magnum reputo, tantum lucrifacere virum: qui, si vestigiis domini Cantuariensis inhaeserit, fructum in Ecclesia Dei faciet tempestivum.