monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 21, 6
Porro illi te scribunt et proscribunt apud Dominum in libro mortis, quos apud forestarios paginae damnationis ascribis. Cum esses litteratoriae artis omnino ignarus, scis, quia amici tui epistulae, quas depravasti, te fecerunt canonicum: tuque per easdem facile excanonicari posses, si significarent summo pontifici cum aliis enormitatibus tuis damnatae usurpationis officium quod exerces.