monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 21, 3
Quidquid humano cordi suggerere potest humilitas sive modestia, proponebam, ut aliquod verbum mansuetudinis et humilitatis elicerem. Tu vero in superbia et abusione, sublimes et infrunitos oculos distorquens in fastum, quadam pomposa et superciliosa facie despiciens universa, et omnia quasi pro imperio agens, amicum, cui nunquam necessarius esse potes, et cuius auxilio semper eges, vix, et tamen indignantissime respexisti, et despexisti.