monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 6, 5
Causamini, quod inaniter expendam dies meos, qui in castris scholaribus poteram fructificare quam plurimis. Magister bone! castra Dei sunt haec , in quibus habitamus, et sciatis, quia non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta coeli . In domo Domini mei Cantuariensis archiepiscopi, viri litteratissimi sunt, apud quos invenitur omnis rectitudo iustitiae, omnis cautela providentiae, omnis forma doctrinae.