monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 6, 3
si puerilium derivationum naenias, quibus insenuistis, memoriter retinetis, cum curia a cruore dicatur, clerici, qui cum praelatis ecclesiae conversantur, curiales non sunt; nec enim apud eos iudicium sanguinis exercetur . Cumque institutio canonica clericos curiales prohibeat promoveri, clericos pontificum frequentius elegit Dominus in sacerdotes sibi.