monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 6, 2
Litteras vestras, licet plurimum invectivas, cum omni aequanimitate et gratiarum actione suscepi. Quod me corripitis affectio est; ideoque mihi acceptiora sunt vestra verbera, quam eorum ubera, qui me lactant. Utinam semper corripiat me iustus in misericordia, et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum . Clericorum curialium vitam damnatissimam reputatis, et in eius exsecrationem fere totam illam satyram Iuvenalis expenditis: Si te propositi nondum pudet . Magister bone!