monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 2, 3
Doloris affectum in vobis non arguo, sed dolendi excessum. Scio quod pium est flere mortuum, et huiusmodi moestuosos affectus lex naturae indicit. Nam et Iob, audita filiorum suorum morte, vestimentorum scissione et aspersione pulveris vim doloris expressit . Abraham, mortua Sara, venit ut fleret eam et plangeret . Iacob existimans filium suum Ioseph devoratum a bestia, multos dies continuavit in planctu . Ioseph etiam cum fratribus suis, et cunctis senioribus domus Pharaonis, patrem suum deferens mortuum, venit ad aream Adab trans Iordanem, ubi septem dies super morte Iacob in fletu et gemitu compleverunt . Sed et Iosia rege mortuo, scriptum est , quod universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum, et prae omnibus rex Adadremmon: ita quod in proverbium versum est, et populariter dicebatur: Planctus eius, sicut planctus Adadremmon . In Ecclesiastico etiam legimus , quod luctus mortui septem diebus legitime celebratur, et ibidem haec verba leguntur: Fili, in mortuum produc lacrymas . Christus lacrymas produxit in Lazarum . Ideoque non miror, si tam deplorando funeri pietatis lacrymas exhibetis.