monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 1, 4
Scitis equidem quod non semper ingenii vena respondet ad voluntatem: et quandoque dicta laudabiliora casualiter scribenti se offerunt, quae per studii vehementiam, et indaginem laboriosae meditationis inveniri non possunt. Illud etiam vestra, sicut reor, eminentia diligenter attendit, quod fere omnes epistulae meae de alieno pendebant arbitrio, et nunc propter ingruentium necessitatum urgentiam incultius, nunc propter materiae tenuitatem recisius, nunc propter insufficientiam personarum, quibus scribebantur, aut quae scribebant, inurbanius aut diffusius aut simplicius me scribere oportebat.