monumenta.ch > Pelagius I > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Pelagius I, Epistolae, p6, 4
Cum enim beatissimus Augustinus dominicae sententiae memor, qua fundamentum Ecclesiae in apostolicis sedibus collocavit, in schismate esse dicat, quicunque se a praesulis earumdem sedium auctoritate vel communione suspenderit; nec aliam manifestet esse Ecclesiam, nisi quae in pontificibus apostolicarum sedium est solidata radicibus: quomodo vos ab universi orbis communione separatos esse non creditis, si mei inter sacra mysteria secundum consuetudinem nominis memoriam reticetis, in quo, licet indigno, apostolicae sedis per successionem episcopatus praesenti tempore videtis consistere firmitatem? Sed ne apud vos forte, vel apud greges qui vobis commissi sunt, de fide nostra aliqua possit remanere suspicio, hoc dilectionem vestram certissime nosse desidero, me illam, donante Domino, custodire fidem quam sacra apostolorum doctrina constituit, quam Nicaenae synodi firmavit auctoritas, quam Constantinopolitanae, Ephesinae primae, et Chalcedonensis, sanctarum synodorum explanavere sententiae, nec quidquam de praefatarum synodorum definitionibus vel imminuisse me aliquid, vel auxisse, aut in aliquo permutasse; sed omnia, Deo propitio, quae ab illis de fidei puritate conscripta sunt, inviolabiliter custodire: anathematis nihilominus iudicio subdens, quisquis ad suprascriptarum quatuor synodorum fidem vel ad beatissimi Leonis praesulis apostolicae sedis Tomum, qui in Chalcedonensi est synodo confirmatus, aliqua ex parte vel infirmandum quoquomodo, vel in dubium (quod absit) deducendum aliquando consenserit.