monumenta.ch > Paulus Diaconus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 3, 2
Discedentibus autem monachis, advenit exercitus Langobardorum. Qui dum cuncta quae reppererat vastaret, ad locum ubi vir sanctus inclausus erat pervenit. At ille per fenestram turris se eis ostendit. Illi vero circumeuntes turrem, dum aditum quaererent, per quem ad eum ingredi possent, et minime invenirent, duo ex eis ascendentes tectum, discoperierunt illud. Et videntes eum cinctum catenis indutumque cilicio, dicunt: "Hic malefactor est et homicidium fecit, ideo in his ligaminibus vinctus tenetur". Vocatumque interpretem, sciscitantur ab eo, quid mali fecerit, ut tali supplicio artaretur. At ille fatetur, se homicidam esse omniumque criminum reum. Tunc unus, extracto gladio, ut caput eius amputaret, mox eius dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare. Qui relictum gladium terrae deiecit. Haec videntes socii eius, clamorem in caelo dederunt, flagitantes a sancto, ut, quid eis agendum esset, clementer insinuaret. Ipse vero imposito salutis signo arens brachium sanitatis restituit. Langobardus autem qui sanatus fuerat ad fidem Christi conversus, statim clericus, deinde monachus effectus est atque in eodem loco usque ad finem vitae suae in Dei servitio permansit. Beatus vero Hospitius dum Langobardis Dei verbum loqueretur, duo duces, qui eum venerabiliter audierunt, incolomes patriae redditi sunt; quidam vero, qui eius verba despexerant, in ipsa Provincia miserabiliter perierunt.