monumenta.ch > Paulus Diaconus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 3, 1
Igitur aliquanti ex ducibus Langobardorum cum valido exercitu Gallias ingrediuntur. Horum adventum vir Dei Hospitius, qui apud Niceam erat inclausus, sancto sibi revelante Spiritu, longe ante praevidit eiusdemque urbis civibus, quae mala inminerent, praedixit. Erat enim vir iste magnae abstinentiae et probabilis vitae; qui constrictus ad carnem catenis ferreis, induto desuper cilicio, solo pane in cibo cum paucis dactilis utebatur. In diebus autem quadragesimae radicibus herbarum Aegyptiarum, quibus heremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus, alebatur. Per hunc Dominus magnas virtutes operari dignatus est, quae scriptae habentur in libris venerabilis viri Gregorii Toronensis episcopi. Igitur vir iste sanctus adventum Langobardorum in Gallias hoc modo praedixit: "Venient" inquit "Langobardi in Gallias et devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini. Est enim omnis populus periuriis deditus, furtis obnoxius, rapinis intentus, homicidiis prumptus, in quibus non est iustitiae fructus: non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non suscipitur hospitio peregrinus. Ideo haec plaga ventura est super populum istum". Monachis quoque suis praecipiens dixit: "Abscedite et vos a loco isto, auferentes vobiscum quae habetis. Ecce enim gens appropriat quam praedixi". Dicentibus autem illis: "Non relinquimus te, sanctissime pater", ait: "Nolite timere pro me. Futurum est enim, ut inferant mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem".