monumenta.ch > Paulus Diaconus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 6, 2
Romuald quoque, postquam sedecim annos ducatum gessit, ab hac luce subtractus est. Post quem eius filius Grimualdus tribus annis Samnitum populos rexit. Huic in coniugio sociata fuit Wigilinda, soror Cunincperti, filia Perctarit regis. Defuncto quoque Grimualdo, Gisulfus, eius germanus, ductor effectus est, praefuitque Benevento annis decem et septem. Huic sociata fuit Winiperga, quae ei Romuald peperit. Circa haec tempora, cum in castro Cassini, ubi beatissimi Benedicti sacrum corpus requiescit, ab aliquantis iam elapsis annis vasta solitudo existeret, venientes de Cenomannicorum vel Aurelianensium regione Franci, dum aput venerabile corpus se pernoctare simulassent, eiusdem venerabilis patris pariterque eius germanae venerandae Scolasticae ossa auferentes, in suam patriam adportarunt; ubi Singillatim duo monasteria in utrorumque honorem, hoc est beati Benedicti et sanctae Scolasticae, constructa sunt. Sed certum est, nobis os illud venerabile et omni nectare suavius et oculos semper caelestia contuentes, cetera quoque membra quamvis defluxa remansisse. Solum etenim singulariter dominicum corpus non vidit corruptionem; ceterum omnium sanctorum corpora in aeternam postea gloriam reparanda corruptioni subiecta sunt, his exceptis, quae ob divina miracula sine labe servantur.