monumenta.ch > Orosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, Historiae, Liber 2, Caput 1, 2
itaque si creatura Dei, merito et dispensatio Dei sumus; quis enim magis diligit, quam ille qui fecit? quis autem ordinatius regit, quam is qui et fecit et diligit? quis vero sapientius et fortius ordinare et regere facta potest, quam qui et facienda providit et provisa perfecit?