monumenta.ch > Orosius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, Historiae, Liber 7, Caput 1, 7
si potentiae Dei, inquiunt, quem praedicatis, fuit, ut Romanum imperium tam amplum ac tam sublime fieret, cur igitur patientia eiusdem obfuit, ut ante non fieret? quibus sub eodem verbo respondebitur: si potentiae deorum, quos praedicatis, fuit, ut Romanum imperium tam amplum ac tam sublime fieret, cur igitur patientia eorundem obfuit, ut ante non fieret?