monumenta.ch > Orosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, Historiae, Liber 7, Caput 1, 2
in quo quidem angustas deiectasque mentes offendi paulisper intellego, quod tantae potentiae patientia tanta miscetur. si enim potens erat, inquiunt, creare mundum, componere pacem mundi, insinuare mundo cultum ac notitiam sui, quid opus fuit tanta vel, ut ipsi sentiunt, tam perniciosa patientia, ut in ultimo erroribus cladibus laboribusque hominum fieret, quod a principio virtute eius, quem praedicas, Dei sic potius coepisse potuisset?