monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, p15, 21
Denique vix in duas ingredi vetustas naves permissi sunt, et cum ingenti difficultate, post plurimos dies, in Illyricum applicuerunt, et securiores inde per urbes poetarum carminibus celebres Bizantium petierunt, per Athenas scilicet, eloquentiae matrem, artiumque liberalium inventricem, et per Thebas, tyrannorum civilibus bellis inhiantium nutricem.