monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, p14, 53
Denique, subacta urbe, quemdam clericum, natione Anglicum, praesulem ordinaverunt, et ecclesiam in honore Sancti Salvatoris extra urbem aedificaverunt, in loco ubi Dominus Iesus populis verbum aeternae salutis praedicavit, et altare fecerunt de ingenti saxo supra quod ipse docens sedit; in urbem quippe Incircumcisorum noluit ingredi, ne videretur Iudaeis dare occasionem scandali, si ipse, cum Hebraeus esset, in civitatem Gentium introisset, et communitatem cum illis habuisset.