monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, p1, p26, 14
Quod cum ille non potuisset abnuere, quia divinitus sic procuratum crederet, non tamen gratanter suscepit pro eo, quod putaret Grecos maiore succensos invidia aliquid incommodi regno Francorum machinaturos immo potiori cautela provisuros, ne, sicut tunc fama ferebat, Karolus insperato veniens regnum illorum suo subiugaret imperio.