monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, p1, p18, 6
Supradictus igitur primas ad tale praeceptum conterritus, cum nihil aliud sciret nisi deliciis affluere et superbire, timens autem, ne, si episcopio careret, luxuria sua pariter viduaretur, vocavit duos de primoribus palatinis ad diem festum et post evvangelii lectionem ascendit ad gradus quasi ad alloquendum populum.