monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, p1, p4, 8
Cumque ille peticionem eius iocundissime susciperet, dicens se nihil ei velle aut posse denegare, nisi quod clericulum illum fallere dedignaretur, ut est omnium consuetudo feminarum, ut consilium suum et votum virorum decretis praeponderare velint, dissimulata iracundia mente concepta et grossa voce in exilem conversa gestibusque languidulis inconvulsos imperatoris animos emollire temptata, dixit ad eum: 'Domine mi rex, quid puero illi episcopatum illum ad perdendum? Sed obsecro, domine dulcissime, gloria mea et refugium meum, ut detis illum fideli famulo vestro , clerico meo illi'.