monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, p1, p4, 3
Qui puer, cum quidam episcopus providentissimo regi Karolo defunctus nuntiaretur et ille interrogaret, utrum de rebus vel laboribus suis ante se praemitteret aliqua, legatusque responderet: 'Domine, non amplius quam duas libras de argento', suspirans ergo puer ille et vaporem mentis intra pectus continere non valens audiente rege in hanc vocem invitus erupit: 'Parvum viaticum ad iter longinquum et diuturnum!' Cumque moderatissimus hominum Karolus parum deliberasset, dixit ad eum: 'Putasquene, quia, si episcopatum illum tu acceperis, plura ad longum illud iter dirigere curabis?' Ille confestim haec pendentia verba quasi praematuras uvas in os hiantis decidentes devorans, cecidit ad pedes eius et dixit: 'Domine, hoc in Dei nutu et potestate vestra situm est'.