monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, 7, 2
Eodem die sanctorum Iuliae, Sergii et Bacchi, sub Maximiano imperatore. In cuius palatio Sergius primicerius, Bacchus vero secundicerius, cum apud eumdem imperatorem accusarentur, imo veracissime deprehenderentur, quod abiecta idolorum cultura, veri Dei cultores existerent, cum nec minis nec bladimentis a fidei firmitate possent avelli, iussu imperatoris chlamyde exuti, muliebribus sunt induti colobiis, et sic per mediam civitatem catenis cervicibus impositis pertrahuntur. Postremo a duce Antiocho praecepto Maximiani, ita sunt martyrio coronati, ut Bacchus, dum extensus crudis flagellis caederetur emitteret spiritum. Sergius vero post multa tormenta gladio caesus est. Quorum corpora tollentes Christiani, honorifice in uno loco sepeliverunt. Ubi et virgo Iulia, quae sub Martiano praeside passa est, martyribus sociata quiescit.