monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, 19, 1
In Cyzico natalis sanctae Faustae virginis et Evilasii sub Maximiano imperatore. Quam idem Evilasius primus palatii iussit rasam decalvari, dein suspensam torqueri, loculosque afferri, immissam etiam illam atque infixam quasi lignum mediam secari. Quod cum carnifices efficere non possent, nec serris eam laedere, stupens Evilasius Christo credidit. Hoc ubi imperator comperit, iussit Evilasium suspensum acrius torqueri, Faustam vero nudam de carcere educi, et ei caput terebrari, ac claves infigi, faciem quoque ac totum corpus clavis impleri: post haec sartaginem igniri, quae illa psallente refriguit. Inter haec coelesti voce vocati, tradiderunt spiritum.