monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, 6, 2
Item in coemeterio Praetextati, Felicissimi et Agapiti diaconorum, sub Decio imperatore, Valeriena praefecto. Qui tenuit beatissimum senem sanctum Sixtum episcopum Romanum, cum omni clero suo, et reclusit in publica custodia, et fuerunt ibi diebus multis. Postea vero iussit Decius beatum Sixtum cum duobus diaconibus Felicissimo et Agapito sibi in templo Intelludi praesentari, et contemnentes idolis sacrificare in custodia privata includi. Cumque iterato praesentarentur Decio et Valeriano, suggerente Valeriano, iussit Decius ut ducerentur ad templum Martis, et si sacrificare nollent, in eodem loco capite truncarentur. Cumque illuc perducti fuissent, dixit beatus Sixtus ad templum Martis: Destruat te Christus Filius Dei vivi. Et cum respondissent omnes Christiani, Amen, subito cecidit aliqua pars templi, et comminuta est. Tunc beatus Laurentius coepit clamare dicens: Non me derelinque, Pater sancte, quia thesauros iam expendi quos tradidisti mihi. Milites autem qui duxerunt eos, audientes thesauros, tenuerunt beatum Laurentium archidiaconum, sanctum vero Sixtum, Felicissimum atque Agapitum duxerunt in clivum Martis, et ibidem decollaverunt. Noctu vero advenientes clerici, et maxima pars Christianorum, collegerunt corpora sanctorum, et in locis supra nominatis honorifice sepeliverunt. Decollati sunt cum eis et alii quatuor, Ianuarius, Magnus, Vincentius et Stephanus subdiaconi, ut in Gestis pontificalibus legitur. Passus est cum eis quoque sanctus Quartus, ut scribit magnus doctor Cyprianus. Hic beatus Sixtus apud Athenas natus et edoctus, prius quidem philosophus fuit, sed postea Christi discipulus factus fuit. Sedit in episcopatu annum unum, menses decem, dies triginta et tres.