monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, 4, 1
Natale sancti Aristarchi, de quo apostolus Paulus Colossensibus scribit: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus . De qua captivitate, quia tractatores divinarum Scripturarum, alios adeo errasse, ut animas de coelo captivatas et ad corpora damnatas existimarent, alios vero pio quidem sensu, sed historiae satis incongruo, ita intellexisse cognovi, ut idcirco beatus Apostolus Aristarchum concaptivum suum dixerit, quia captivitatem quam omnes patimur, solus pene secum senserit, et sentiendo doluerit; quod ego ab anterioribus gratis accepi, sequentibus sine invidia tradam: Cum Iudaei rebellionem contra Romanos assumpsissent, illi solito sibi more, quasi iniuriam dissimulantes, interimque Iudaeae parcentes, Basanitidem et Galilaeam sive Galaaditin devastantes, Giscalamque, beati Pauli et Aristarchi patriam, invadentes, pueros ipsos in Ciliciam cum parentibus transmigrarunt. Unde idem Apostolus vere et multipliciter se peregrinum agnocens, cum sanctis Patribus supernae Ierusalem iugiter suspirabat, sed et terrestrem discendi gratia frequentabat, ut iam superius insinuavimus.