monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, 15, 5
Apud Sebasten civitatem passio S. Blasii episcopi. Qui multorum patrator miraculorum sub praeside Agricolao post diutinam caesionem, post carcerem, atque inde suspensionem in ligno ubi pectinibus ferreis carnes eius disruptae sunt; postea iterum teterrimum carcerem, post demersionem in lacum, unde supernatans salvus exivit: iubente iniquissimo iudice capite ad extremum cum duobus pueris truncatur, felicia regna una cum ipsis ingressus. Ipso autem adhuc agonizante septem mulieres beatissimae, quae guttas sanguinis eius profluentes de beatissimis plagis corporis ipsius colligebant, deprehensae quod essent Christianae, post caminum ignis, ubi plumbo superinfusae sunt, post pectines ferreos, quibus carnes earum disruptae, post aereas tunicas excandentes, novissime data sententia gladio percussae, datoque pretio sanguinis, vitam merebantur aeternam.