monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 594

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 6, 594
additur ad fidem globi rotundioris ambigentibus asserendam, quod solis lunaeque deliquia in occasu facta orientis incolae non viderunt, itemque in ortu si accidant, a tota Britannia atque occasivis regionibus ignorantur. etiam in mediis plerumque regionibus horarum diversitatibus variantur, sicut in Magni Alexandri victoria lunam noctis secunda defecisse Servius Nobilis in Arabia nuntiavit, quod in Sicilia in exortus primi splendore conspectum. Ulpiano et Fonteio consulibus undecimo kalendas Maias defectus solis fuit, qui in Campania diei septima visus in Armenia eiusdem diei undecima comprobatur; quod factum est utique sphaerae circuitu moras per inflexus rotunditatis subinde variante.