monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 575

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 6, 575
Ago tibi habeoque, diva, persolvensque perpetes debebo grates, optatis fulcida dignaris annuere: nosco venerorque, quod vidi. parent denique iam ingressurae Artis obsequio electissimae feminarum, quae decentem quandam atque hyalini pulveris respersione coloratam velut mensulam gestitantes ad medium superi senatus locum fiducia promptiore procedunt. sed quae istae sint quidve gestitent, gerendorum inconscius non adverto'.