monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 436

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 436
tumultuarie quae esset inquirunt. ac tunc illa respectans superos universos aliquanto commotior sic coepit: 'Patrem maximum Iovem ceterosque caelites, quos in causis pluribus saepe sum deprecata, atque ipsum conventum superae consessionis attestor nihil mihi magis inconsentaneum atque indecens aestimari, quam ut, quae semper in foro iudiciisque quampluribus accusaverim multos aliosque defenderim et viribus gloriam deluctationis annixa mihi de discriminum fatis promeriti eventus praeconia compararim, nunc apud vos, superi, quis placere immortalitatis instar ac pretium videbatur, invita compellor scholarium iuvenilium monitus et exilia decantatae artis praecepta memorare. neque enim hoc nobis adscribit inopia, cum redundantes turmae suppetant consequentum. nam absque his qui, perturbantes pectora sensusque cunctorum, cognoscentum quoque perfregere subsellia, etiam alios habeam, qui minutias praeceptorum et artis intimae commenta perscripserint, inter utrumque vero columen sectatorum praeniteat Tullius meus, qui non solum in foro, senatu rostrisque grandiloquae facultatis maiestate tonuerit, verum etiam ipsius artis praecepta commentus libros quamplures saeculorum usibus consecrarit.