monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 428

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 428
hac vero loquente qui vultus vocisve sonus, quantaque excellentia celsitudoque sermonis! audire operae pretium etiam superis fuit tantae inventionis ingenium, tam facundae ubertatis eloquium, tam capacis memoriae recordationisque thesaurum. qualis disponendi ordo, quam pronuntiandi congruens modulatio, qui gestus in motu, quae profunditas in conceptu! denique exilis in modicis, in mediocribus facilis, in elatione flammatrix, reddebatque cunctos in ambiguis dociles, in persuasione cedentes, in collisione discordes, in laudibus arrogantes. at vero cum quid commotum publici nominis attestatione clamaverat, fluctuare,