monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 426

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 426
Sed dum talibus perturbatur multa terrestrium plebs deorum, ecce quaedam sublimissimi corporis ac fiduciae grandioris, vultus etiam decore luculenta femina insignis ingreditur, cui galeatus vertex ac regali caput maiestate sertatum, arma in manibus, quibus se vel communire solita vel adversarios vulnerare, fulminea quadam coruscatione renidebant. subarmalis autem vestis illi peplo quodam circa umeros involuto Latiariter tegebatur, quod omnium figurarum lumine variatum cunctorum schemata praeferebat; pectus autem exquisitissimis gemmarum coloribus balteatum.