monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 1, 47
sed de tertia regione unum placuit corrogari. nam Iovis Secundani et Iovis Opulentiae Minervaeque domus illic sunt constitutae; sed omnes circa ipsum Iovem fuerant in praesenti. Discordiam vero ac Seditionem quis ad sacras nuptias corrogaret, praesertimque cum ipsi Philologiae fuerint semper inimicae? de eadem igitur regione solus Pluton, quod patruus sponsi est, convocatur.