monumenta.ch > Macer Floridus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Macer Floridus, De viribus herbarum, p33, 1
De cepis medici non consentire videntur:
namque Dioscorides inflare caputque gravare
atque sitim cepas dicit succendere mansas,
fellitis non esse bonas inquit Galienus,
flegmaticis vero multum putat esse salubres;
non modicum sanas Asclepius asserit illas
praesertim stomacho, pulchrumque creare colorem
affirmat, quoties aliquis conspexerit illas;
et dicit: quisquis ieiunia solverit illis
unaquaque die, quod vivet hic absque dolore.