monumenta.ch > Macer Floridus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Macer Floridus, De viribus herbarum, p9, 8
Cum pusca potata potest obstare venenis,
elixata prius cum melleque trita replebit
vulnera quae cava sunt, si sit superaddita saepe;
sic quoque duricias mollit lenitque rigores;
decoctis oleo foliis factum cataplasma
quosvis pestiferos morsus combustaque curat.