monumenta.ch > Livius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Livius, Periochae, 47, 8
C. Marcius cos. adversus Dalmatas primum parum prospere, postea feliciter pugnavit. Cum quibus bello confligendi causa fuit quod Illyrios, socios populi R., vastaverant eamdemque gentem Cornelius Nasica cos. domuit. Q. Opimius cos. Transalpinos Liguras, qui Massiliensium oppida, Antipolim et Nicaeam, vastabant, subegit.