monumenta.ch > Landulfus Sagax > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Landulfus Sagax, Historia miscella, 24, p0, 6
At vero decima quarta Kal. Augusti, feria quarta, hora prima, Bardanes patricius, et praetor Orientalium, qui cognominatus est Turcus, appellatus est imperator ab omnibus ultro suis thematibus, qui multum renitens, ut evaderet illos, minime valuit, et descendens usque Chrysopolim, cum circuisset diebus octo, et minime fuisset receptus, rediit usque Malagma, qui metuens Deum, et recogitans, ne forte per se mactatio Christianorum efficeretur miseretur, misit ad Nicephorum, et accepto verbo in scriptis propriae manus eius, in quo et sanctissimus Tharasius patriarcha et omnes patricii subscripserunt, quod illaesus et indemnis cum omnibus qui cum ipso erant foret reservandus, sexta Idus Septembr. clam fugiens descendit in civitatem Bythiniae, in monasterio Heraclii, et invento chelandio quod ab imperatore fuerat super hoc missum, tonsus est, et indutus stola monachica, et ingressus illud abiit in insulam quae dicebatur Prima, in qua aedificaverat monasterium, opinatus quod foret veritus terribile verbum quod dederat sibi contemptibilis Nicephorus, et in nullo esset laedendus.