monumenta.ch > Landulfus Sagax > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Landulfus Sagax, Historia miscella, 23, p0, 14
Mense vero Maio eiusdem indictionis accusatus est Nicephorus Caesar, et frater imperatoris, quod insidias construxisset adversus eum cum quibusdam spatariis, atque stratoribus, aliisque regiis hominibus, et facto imperator silentio apud Magnauram, exposuit populo quae de se fuerant dicta.